- CYPRUS
- I.CYPRUScastellum naturâ tutum, ab Herode conditum et egregie communitum. Ioseph. l. 1. Bell. Iud. c. 16. et l. 2. Belli, c. 20. est in tribu Beniamin.II.CYPRUSfilia Antonii et Cleopatrae, elocata Agrippae; ex quibus prognata Drusilla, Antonii Felicis, Claudii liberti, Iudaeae Proceuratotis, Uxor.III.CYPRUSinsul. ex maximis maris Mediterranei, notissima in sinu Issico inter mare Cilicium et Syriacum, ob Ortu in Occasum extensa, vix 60. milliar. ab ora Syriae, et circuitus 550. mill. pass. circiter, fertilitatis tam eximiae, et merallorum adeo ferax; ut Macaria olim, h. c. Beata dicta sit. Unde Virg. l. 1. Aen. v. 625.--- Genitor tum Belus opimamVastabat Cyprum. -- ---Et propius ad etymon Horat. l. 3. Carm. Od. 26. v. 9.O! quae beatam Diva tenes Cyprum.Amm. marcellin. l. 4. Cyprum insulam procul a coutinente discretam et portuosam, inter municipia crebra urbes duae faciunt claram, salamis et Paphos, altera Iovis delubris, altera Vencris templô insignis. Tantâ autem, tamque muliiplici fertilitate abundat rerum omnium, ut nullius externi indigens adminiculi, indigenis, viribus a sundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos aedificet oner artam navem, ommibusque ornamentis instructam mari committat. Mitum de hac Insul. referunt Historiae, nullum ibi ram accurate unquam sepeliri potuisse, quin alterô die indignabunda qu asi tetra sponte reiceret cadaver, durâsseque id, donec Ericus II. Daniae Rex, cum Hierosolyman peteret, morbô ibi prius, mox morte interceptus voluit ibidem sepeliri. Zevicotius, Notis in Foorum, l. 3. c. 9. Christianam fidem hîc primus D. Paulus docnit, cum Barnaba, cuius hîc tandem occisi corpus A. C. 385. sub Zenone, repertum. concilium ibi A. C. 399. contra Origenistas, Socr. l. 6. c. 9. Sozom. l. 8. c. 14. A. C. 643. contra Monotheleras. Baron. Multis nominibus olim appellabatur, trste Pliniô, l. 5. c. 31. Acamantis, Cerastis, Amathusa, Aspelia, Cryptos, et Colinia; qui illam insuper in 9. Regna divisam refert, vide infra. Item Sphecia, ut Eustath. docet ex Lycophrone. Festus Aerosam dici scribit, quod in ea plurmum aeris nascatur. Ital. Cipro. Turc. Cupron dodie. In ea Venus colebatur, unde Cypria, Cypris, et Cyprigena dicta. Horat. ad Penerem, l. 1. Carm. Od. 3. v. 1.Sic te Diva potens Cypri.Factum autem id propterea monet Camers, quod mos esset Cypriis, virgines ante nuptias prostituere, ut dotalem pecuniam quaererent, Iustin. l. 18. c. 5. quem ab ipsa Venere institutum asserit Lactantius, l. 1. c. 17. A Cypro Cinyrae filia nominari volunt, Sleph. Κύπρος νῆσος μεγάλη εν τῷ Καμφυλίῳ κόλπῳ ἀπὸ Κύπρου τῆς θυγατρὸς Κινύρου. Ita etiam Constantinus ex Philo Stephano περι νήσων, et Ister εν ἀποικίαις Α᾿ιγυπτίων. Melius quam Eustath. in Dionys. cui Cyprus est filius Cinyrae. Nam muliebre nomen est Κύπρος, quod in nus fuit apud Phoenices, uti docer Scalig. ad Euseb. p. 149. Lucan. l. 8. v. 716.Quaestor ab Icario Cinyraeae litore Cypri.Tamen, quia Cyprus Cinyrae filia, neque in fabulis, neque in historia celebratur; quod sequitur apud Stephanum et Eustarhium, arridet magis, dici Cyprum insulam ἀπὸ ἐκεῖ φυομένου ἄνθους κύπρου, a Cypri flore, qui ibi nascitur. Cyprus est Arabum Alhenna, non ligustrum, ut multi volunt. Ebraeis dicitur Copher. Cant. c. 1. v. 14. et c. 4. v. 13. neque vero est absimile, inde vocari Cyprum insulam, cum rara alioque planta, et eximia, ibi plurima proveniat. Plin. l. 12. c. 24. ubi de Cypri generbus: Optimum habetur e Canopica in ripis Nili nata: secundum Asealone Iudaeae: tertium Cyprô infulâ odoris suavitate. Inde fragrans Homero in Hymnis, n. 4. v. 66.Σευατ᾿ ἐπὶ Τροἰην, προλιποῦσ᾿ ἐυώδεα Κύπρον.Nic. Lloydius. Divisa fuit alias in quatuor partes: Salaminiam ad Ortum, Paphiam ad Occasum, Lapuhiam in Boream, et Amathusiam, ad Austrum. Hodie in duodecim partes dividitur, quarum nomina sunt, Nicosia, Famagusta, olim Tamassus, Paphia, Andima, Limissum, Masetum, Salinae, Messaria, seu Sivori, Crusocus, Pentalia, Cerinae, et Carpassus. Pagi in universum sunt, 850. Primo sub propriis Regibus, quorum ultimus Prolemaeus, sentiens Caronem contra se venire, mortem sponte sumpsit. Sic cumimmensis opibus in Romanorum porestatem Insula venit, quibus haec unica belli causa erat, quamvis excusent alii et in Prolemaeum Clodiumauq reiciant, ut Strabo, l. 14. Velleius, l. 2. c. 45. Dio, l. 38. Neminem enim latet Romanorum eô tempore avaritia, quam exprimit Galgacus, apud Tacitum, Agric. c. 30. Romani, si locuples hostis est, avari: si pauper, ambitiosi. Et improbant factum hoc summopere Cicero, pro Domo, c. 8. Marcellinus, l. 14. c. 27. Ruffus, c. 13. Sic ergo, mandarâ Publiô Clodiô Tribunô Duce, socii vivique Regis confiscatione, Canisium familiarem suum in Cyprum praemisit Cato, qui Ptolemaeo, ut sponte legi Clodiae cederet, persuaderet: darurum ipsi Dopulum Romanum Veneris Paphiae sacerdotium, quod ut opulentissimum, ita praecipuae dignitatis apud Cyprios, habebatur. Sed Rex, haustô venencô, ab ea contumelia sese liberavit. Confectam pecuniam septem millium talentorum scribit Plutarchus: quam praedam dignam iudicârunt Romani, propter quam unius Insulae Rex regnô expellerctur. Vide Florum, l. 3. c. 9. Postea Cyprus a Iulio Caefare Cleopatrae Aegypti Reginae concessa est, sed post mortem eius ad Romanos rediit. Post divisum Imperium Romanum Graecis paruit, quibus illa erepta est, a Muhavia Saracenorum ductore, cum Arado et Rhodo, A. C. 656. Guil. Tyrius, l. 19. c. 20. Aaron postea Saracenus, hîc templis destructis, Christianos expulit, A. C. 807. seqq. temporibus sub imperium Graecorum rediit. Verum post haec Richardus Angliae Rex cum contra Saracenos ducens, A. C. 1191. tempestate ad Insulam deiectus, ab Insulavis non admitteretur, vi eam occupavit, Isacô devictô, et cuidam Gallo Guidoni de Lusiguano in regnum dedit. Huic Reges successerunt continuâ serie, (e quibus Hugo ab Hospitalariis depositus est, A. C. 1306.) donec in Genuensium clientelam pervenit. Dein Venetis, ex dono Catharinae Corneliae, uxoris Iacobi usurpatoris, Carlorâ exclusâ, paruit ab A. C. 1472. ad A. C. 1560. quô Turca Selimus bellô Venetos aggressus, Cyprum ipsis eripuit sequenti annôo. A quibus in 11. partes dividitur. Caput regni Nicosia, in medio Insul. sere rotunda; secunda Famagusta, urbs permunita, in ora Orientali cum portu capaci; rertia Ceraunia, Cerines; Quarta Paphos, Baffo, in Ora Occidentali, Reliquae sunt parvi momenti. Baudrand. Olim 9. Reges Insulae praefuerunt, qui tamen omnes in Regis Persarum clientela erant, Diodor. Sic. l. 16. In Cyprium exilium missi a Constantino Copronymo Monachi Iconolatrae. Prope Cyprum Hugo ultimus Hierosol. Rex Sultani victoris arma fugiens naufragiô periit, A. C. 1291.Urbes Cypri Episcopales olim.Amathus. Arzus. Carpasium. * Ceraunia. Curium. Fama Augusta, olim Hamacostos, et Ammochostus. Leuca. * Leucosiâ Metropolis Latina Paphos vetus et nova. Salamis Graeca Metropolis. Soli, nunc pagus ut coeterae asterismô carentes, etc. Vide Ferrar.IV.CYPRUSpro Cyrrho, Syriae Urbe, apud Capitolin. in Marco, c. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.